FABILLA

FABILLA
FABILLA
apud incertum Poetam in Catalectis vett. Poetarum,
Angustum penitus torret Phaêtontius ardor,
Quem recreat fessum, gillo, fabilla, melo,
diminut. est a fabula: parva nempe faba seu fabilla dicebatur, quae alias Graeca faba, arbor quam Graeci loton appellabant, cuius fructum suavissimum esse, refert Plin. Huius Baccis videntur Vett. usi ad sedandam sitim, in maximis ardoribus, ut et cerasis: horum enim naturam pene habere fructum illum, idem Plin. tradit. Sed longe magis, propter umbram et opacitatem ramorum in aestivis caloribus expetebatur. l. 16. c. 30. Praecipueque domibus expetitur, ramorum petulantiâ brevi caudice latisssimâ expatiantium umbrâ, et in vicinas domos transilientium. Nulli opacitas brevior; nec aufert solem hieme, decidentibus foliis. Nulli cortex iucundior, aut oculos excipiens blandius. Nulli rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. Unde non mirum, si per ferventissimos Augusti mensis aestus eius arboris umbram gratam esse fessis, eosqueve recreare dixit ille Poeta, Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BAUCALIS — Graece βαυκάλις, cognomen Alexandri cuiusdam Presbyteri, apud Philostorgium l. 1. c. 4. sic dicta διὰ τὸ σαρκὸς ὑπερτραφοῦς ὄγκου ὑπὸ τῶ μεταφρένων αὐτοῦ σεσωρευμένον, ἄγτους ὁςτρακίνου ἐκμιμεῖςθαι χῆμα, ἅπερ οὖν Βαυκάλας ἐπιχωρίως Α᾿λεξανδρεῖς… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FABA — inter legumine maximi habita, multiplici sese utilitate commendat; de qua sic Plin. l. 18. c. 12. Inter legumina maximus honos fabae: quippe ex qua tentatus sit etiam panis Eius multiplex usus onium quadrupedum generi, praecipue homini. Frumento… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GILLO — apud Cassian. Mon. et in verustissimo l. Epigr. gillo, fabilla, melo; idem quod bauca seu baucalis, vas vinatium vitreum, Salmas. ad Pollion. in Claud. fictile, in Gloss. Camberonensi MS. apud C. du Fresne. Unde Gillonarius, officium Palatinum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”